PATRIS Patriae titulus

PATRIS Patriae titulus
PATRIS Patriae titulus
Imperii auspiciis, inter alia insignia
Augustis conferri solitus. Ita enim de Probo Flav. Vopiscus vel potius apud eum Manlius Statianus qui primae sententiae tunc in Senatu erat, c. 12. Decerno igitur P. c. vobis omnium concinentibus, nomen Caesareum, nomen Auguslaum, addo proconsulare Imperium PATRISPATRIAE reverentiam, Pontisicatum Max. ius tertiae relationis, Tribunitiam potestatem. Quem honorem Iul. Caesari iam, post obitum eius, collatum fuisse, discimus ex Suetonio c. 85. Plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassii contendit ---- solidam colunmam prope XX. pedem lapidis Numldici in Foro statuit, scripsitque PARENTI PATRIAE. Item Dione, Πρός τε τούτοις τοιούτοις οὐσι ΠΑΤΕ´ΠΑ τε αὐτὸν τῆς ΠΑΤΠΕ´ΔΟΣ ἐπωνόμασαν, καὶ εἰς τὰ νομίσματα ἐχάραζαν, Post haec PARENTEM PATRIAE illum nuncupaverunt, suisque numismatibus insculpserunt. Cuiusmodi nummum, ab una parte Caesaris effigie, ab altera hâc Inscr. C. CAESAR PARENS PATRIAE EXS. C. exhiber Cl. Patinus, ad Sueton. ubi etiam monet, vivo iam Caesari nomen id a Senatu datum esse, superatô ad Mundam Sextô Pompeiô et civilibus bellis passim compositis. Alius ibid. nummus, PARENS PATRIAE. DIC. QUART. praefert. A' quo tempore titulus hic Imperatoribus tributus. Antoninus tamen Pius Patris Patriae nomen delatum --- distulit, apud Iul. Capitolin. c. 9. ut et ante ipsum Hadrianus, de quo sic Spartian. c. 6. Patris Patriaenomen sibi delatum statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset. Sed moram hanc non longam, imo fortasse minimam, nedicam nullam, fuisse, Lapis indciô est, secundô eius Consulatu???positus, h. e. paulo postquam Imperium Hadrianus suscepit. Ita autem is; IMP. CAES. TRAIAN. HADRIANUS. AUG. P. M. TR. POT. COS. II. P. P. similesque alii: e quibus recte coniecti Onuphrius, Hadrianum, una cum Imperio, omnes una suscepisse titulos Augustis sollennes, Quod adeo verum est, ut reperiantur nummi, ad celebrandam adoptionis eius memoriam, in quibus eadem est appellatio. Ut in isto: IMP. CAES. TRAIAN. HADRIAN. OPT. P. F. AUG. GERM. DAC. PARTHIC. DIVI. TRAIANI. AUG. F. P. M. TR. P. COS. P. P. ADOPTIO. nec mirum, nam testamentô adoptatus, cum Traiani nomine et Imperium et omnia Imperii ornamenta, quantumvisinitiô aliquâ dissimulatione usus, re tamen ipsâ, et suscepit et gessit, Casaubon. ad loc. Neque vero Augusti solum id nominis tulêre, sed et Augustae simili titulô nunnumquam ornatea: quod docet nummus Liviae, Patino praefato exhilbitus, ad Sueton. Aug. c. 63. cum Inscr. IULIA AUGUSTA GENETRIX ORBIS etc. Vide quoque supra in voce Pater.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PATER — inter Monachos Ecclesiae primitivae is dicebatur, qui Decanis praefuit, eorumque muneris rationem exegit. De his Augustin. l. 1. de moribus Eccl. Cathol. c. 31. Hi vero Patres non solum sanctissimi moribus, sed etiam divinâ doctrinâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SANCTUS — apud Latinos, vir probus et integer; unde sancti mores et sanctitudo morum: quae loquendi genera passim apud Scriptores etiam non Christianos occurrunt. Apud Vopisc. in Floriano Autronius Tiberianus, Ep. ad Autronium Patrem c. 6. Nunc te Pater… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”